SUPPLICANDI Ritus

SUPPLICANDI Ritus
SUPPLICANDI Ritus
apud Veteres varius fuit. Antiquissimis temporibus quomodo ille fuerit peractus ex Homero patet. Apud eum enim Il. α. Thetis ante Iovem, cui erat supplicatura, sedit: quem morem alibi non est tam facile reperire. Illud tantum
Interpretes Apollonii suggerunt, solitos fuisse Supplices, apud Larem tacitos sedere. Quae sequuntur, sic se habent prout illa quoque Rhodiginus l. 15. c. 18. ex Eustathio et aliis Interpretibus Graecis studiose collegit: Veteribus, inquit, post illos diu veceptissimi moris fuit, ut Supplicantes caput, dextram, genuaque eius, cui se ingererent supplices, contingerent, nec totum tamen caput sed mentum modo, vel barbae meditullium, quorum illud Homerus, istud Euripides habet. Non quod omnia simul haec membra tangerent supplices, sed quod vel eorum duo, ut Thetis apud Poetam, quae sinistra manu genua, dextrâ mentum Iovis apprehendit; Il. α. v. 360.
Καί ῥα πάροιθ᾿ αὐτοῖο καθέζετο, καὶ λάβε γούνων
Σκαιῷ, δεξετερῇ δ᾿ ἄῤ ὑπὀ ἀνθερεῶνος ἑλοῦσα
Vel saltem aliquod illorum attingeret, nempe vel caput, aut si illud averteret, cui supplicabatur, dextram, vel si et hanc absconderet, ut apud Sophoclem factum legimus, citatum Eustath. in Homerum dicto l. genua saltem amplecterentur iisque inhaererent. Namque et hoc quoque negare Supplicibus inusitate feritatis erat, factumque plerumque est, ut Supplices ad genua accedntes, clementet exciperentur et gratiam invenirent. Unde Lycaon ἱκέτὰς vocat αἰδοίους, et Achilli hôc ritu supplicans, Σὺ δὲ, inquit, μ᾿ αἴδεο καὶ μ᾿ ἐλέησον, Il. φ. Oscula quoque genibus istiusmodi miseros posuisse, patet ex ritu sequenti aevô Tyrannis retento, de quibus sic Amm. Marcellin. l. 28. Ex his quidam, cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita obliquantes, offerunt genua suavianda et manus. Soliti autem Supplices haec tria potissimum sunt membra, non sine ratione, tangere: Et caput quidem διὰ τὸ ἡγεμονικὸν, quia sit in nobis ea pars princeps; dextram vero, διὰ τὸ πρακτικὸν, quomam inibi maxima ad agendum facultas; genua tandem, διὰ τὸ βαδιςτικὸν, propter motus et progressionis necessitatem. Quae tria symbolice consensum, actionem et progressum, ad ea quae peterentur praestanda, complecti videntur, erantque velut οἰωνισμοὶ τῆς ἱκετείας τέλους, id est, auguria supplicandi finis etc. Aliquando vero ante provolvebantur. Petronius, Servus nobis dispolitatus ante pedes procubuit. Claudian. de Raptu l. 1. v. 49. ubi de Parcis,
Ante pedes soliumque Ducis fudere severam
Canitiem -----
Cum accedere non dabatur, manus tendebant. Statius Theb. l. 12. v. 587.
---- Excipiunt cunctae, tenduntque precantes
Cum clamore manus etc. ----
Postmodum in ara quoque sedere supplicibus in usu esse coepit. Sic apud Corn. Nepotem Pausan. Argilius, adolescens nobilis, qui Epistolae, quam a Pausania ad Artabazum defendam acceperat: vinculis laxatis signôque detractô, si pertulisset, sibi esse pereundem cognoverat; in Fanum Neptuni, quod Taenari erat, confugiens, ibi in ara consedit, c. 4. Quemadmodum paulo post Pausanias ipse, in aedem Minervae, quae Chalcroecus vocabatur, se coniecisse legitur, c. 5. Unde Virgilius Aen. l. 2. v. 523.
---- haec ara tuebitur omnes.
Alium Supplicandi ritum idem suppeditat Auctor, Themistocle c. 8. ubi de hoc ad Admetum Molossorum Regem profugo, Quo maiore, inquit, religione se tueretur, filiam eius parvulam arripuit, et cum ea se in Sacrarium, quod firmâ colebatur ceremoniâ, coniecit. Inde non prius egressus est, quam Rex eum datâ dexterâ in fidem reciperet: quam praestitit. Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur puplice, Supplicem non prodidit etc. De Scitharum ritu sanctissimo Supplicandi, cum in corio bovis mactati humi sedebant, diximus ex Lucanio supra: ut et de Servis ad aras statuasque vel etiam sepulchra confugientibus. Vide Rhodiginum praefatum. Apud hodiernos Turcas; Supplex, pro more gentis inolito, ignem capiti imponit, sicque Seraglium ingressus, quantô potest maxime concitatô cursu ad Imperatorem accurrit, causamque ei suam commendat, nec cuiquam mortalium sic accurrentem inhibere, aut sistere licet, quod idem in Abyssinorum quoque Regis Aula observari reperimus, vide Petrum de Valle Itiner. tom. 1. Ut de ritur Cornua Altaris amplectendi, apud Israelitas olim usitato, de ritu lingendi pulverem supra memorato, verbo lingere, aliisque, iam nil dicam etc. vestigia adorandi lacrimisque tingendi morem infra tangemus, voce Vestigium. Habitum quod attinet, et insignia Supplicum fuêre illa infulae, velamenta, (quô nomine intelligit Heraldus laurum sive oleam et vittas, seu vittatam laurum et oleam, unde λευκοςτεφεῖς ἱκετηρία. Aeschylo Supplic. quae ςτέμματα Homero Il. α. v. 14. infulae Arnobio l. 5. et nonnumquam ad genua eorum, quibus supplicatum, protendebantur, quandoque etiam deponebantur seu adfigebantur quod ἰκετηρίαις ςτέφειν, item καταςτέφειν Graecis, aris quoque, in quibus suplices sedebant, imponebantur, uti pluribus docet praefatus Auctor ad Arnob. l. cit.) rami, oleae, sordida vestis, uti apud Livium plurimis locis videre est, inter alia l. 35. c. 24. l. 36. c. 20. l. 37. c. 28. l. 45. c. 25. alibi. Caput praecipue obvolvebant. Statius iterum Theb. l. 12. v. 469.
---- ramosque oleae, vittasque precantes
Tradit et obtenta submittere lumina palla,
Et praeferre docet vacuas sine manibus urnas
Cuius rei illustre exemplum in Priamo, Homerus exhibet. Il. ω. sed et manu coronas gestabant, Aescyl. Suppl. aut coronati ipsi erant, apud Sophoclem Oedipo Tyr. etiam saepe coronas
offerebant, quô exemplô Magetes Cybirae tyrannus Consuli Romano quindecim talentûm coronam obtulisse legitur, apud Polybium Ecl. legat. etc. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 1. c. 12. Atque sic hominibus Supplicatum; ut et quaedam addam, de ritibus Gentilium, cum in publicis praesertim calamitatibus, Diis supplicabant, commemorat quosdem illorum Arnob. adv. Gentes l. 1. Quot milia vultis a nobis debilium vobis ostendi, quot tabificis affectos morbis nullam omnino retulisse Medicinam, cum per omnia Supplices irent templa, cûm Deorum ante ora prostrati limina ipsa converrerent osculis: cum Aesculapium --- et precibus fatigarent et invitarent miserrimis votis? Nempe in magna aliqua calamitate, sive publica, sive privata, per omnia supplices ibant templa. Polyb. l. 9. αἱ δὲ γυναῖκες περιπορευόμεναι τοὺς ναούς. Sic enim fore existimabant, ut tandem Deorum aliquem propitium invenirent. Quo pertinet formula, Veter. Si Deus, si Dea etc. de qua supra. Dein, procumbebant humi et pandebant palmas, ante Deum delubra, Lucret. l. 5. v. 1200. ante aras, ibid. ante simulacra, Aeschylus Thebaid. quorum non genua solum, verum etiam pedes quandoque ipsos, et plantes, ut ait Arnob. l. 6. ac vestigia comprehendebant ac osculabantur. Unde Prudentius contra Iudaeos.
Augustum caput ante pedes curvare Minervae
Fictilis, et soleas Iunonis lambere: plantis
Herculis advolvi, genua incurvare Dianae.
Vide quoque infra Vestigium. Etiam in ingressu statim templorum, conspectis iis, in ipso limine: in terram effundebantur, ipsique nonnumquam limini osculum figebant, Lucan. l. 2. v. 28. et quidem mulieres passis crinibus, quibus limen solumque verrebant, quod σαροῦν τὰ πρὸ τȏυ νεῶν. Attemidorus, l. 2. c. 33. uberi insuper fletu simulacra rigebant, quod πλύνειν τὰ ἀγαλματα τȏυ μεῶν. Polyb. vocat, ubi supra. Accedebant preces et vota etc. Vide Desid. Heraldum iterum ad Arnob. d. l. et hîc passim, ubi de Asylis, Creta, Cruce, Luctu, Maestitia, Nudipedalibus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GENU — ex Graeco γόνυ, roboris sedes, Artemid. l. 1. c. 49. Τὰ γόνατα πρὸς τε ἰχὺν καὶ εὐανδρείαν ἐςτὶ ληπτέα καὶ πρὸς κινήσεις, καὶ πρὸς πράξεις κτλ. Quibus proin debilitatis, totum corpus imbecillum est. Plaut. Curcul. Act. 2. sc. 3. v. 30. Tenebrae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fathers of the Church — • The word Father is used in the New Testament to mean a teacher of spiritual things, by whose means the soul of man is born again into the likeness of Christ: Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Fathers of the Church      …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”